Francisca de Paula De Jesus

Francisca de Paula De Jesus

(1810-1895)

Beatificazione:

- 04 maggio 2013

- Papa  Francesco

Ricorrenza:

- 14 giugno

Laica, schiava, la sua vita semplice fu tutta dedicata a Dio e alla carità, venerata in tutto il Brasile tanto che era chiamata «madre dei poveri»; conosciuta da tutti come “Nhà Chica”, cioè zia Francesca

  • Biografia
  • LITTERAE APOSTOLICAE
“Io prego e la Madonna mi ascolta, mi risponde”; “è lo Spirito che mi ispira”

 

Figlia naturale di una schiava, Francisca de Paula De Jesus nacque a São João del Rey (Brasile) nel 1808.

Iimparò dalla madre preghiere e devozioni, sebbene — essendo femmina e schiava — non ricette alcuna istruzione.

Trasferitasi a Baependi, città in pieno sviluppo, rimase orfana. In punto di morte la madre le raccomandò di condurre una vita ritirata onde praticare meglio la carità e conservare la fede.

Da allora, Francisca visse sola in una casetta su una collina ai limiti della città, dedicandosi alla preghiera e alla cura dei bisognosi, scegliendo così, sin da giovanissima, una vita di povertà e di lode, povera tra i poveri.

La sua fama di umile madre si diffuse rapidamente tra gli ultimi: chiunque la avvicinasse, riceveva preghiere, cibo, consolazione e conforto.

Tutta la vita della Beata “Zia Chica” è un cammino verso la libertà: cresce senza cognome, non ne ha diritto, perché figlia naturale di una schiava. Il padre era forse il padrone della fattoria in cui la madre lavorava. Totalmente analfabeta, impara dalla mamma una sola cosa: il Rosario. Resta orfana ancora adolescente. La mamma le lascia come eredità non soldi o averi, che non ha, ma un’esortazione: quella di amare Gesù e Maria e di avere carità verso tutti.

A questo invito resta fedele tutta la vita, e – una volta affrancata dalla schiavitù - nonostante le tante proposte di matrimonio, sceglie di non sposarsi, anche se resta laica: organizza ogni giorno incontri di preghiera nella sua povera casa, che diventa ben presto un luogo di pellegrinaggio per poveri e ricchi che giungono da ogni parte del Brasile in cerca di conforto spirituale.

Lei, nelle mani ha sempre la sua catena: la coroncina del Rosario. Più si lega a Dio, più si scopre davvero libera. Poi, all’improvviso, “Zia Chica” diventa ricca per la morte del fratello, che le lascia un’immensa fortuna. Ma molto presto ridiventa povera perché distribuisce tutto ai più bisognosi. L’unica cosa che tiene per sé è una somma di denaro per far costruire una Cappellina dedicata all’Immacolata Concezione.

Muore ultraottantenne, nel 1895: viene sepolta nella Cappella da lei intitolata a Maria. Qui, ancora oggi, in tanti vengono per ritrovare la vera libertà di spirito grazie all’esempio e all’intercessione della schiava Francisca.

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVAE DEI FRANCISCAE DE PAULA DE JESUS,
VULGO DICTAE « NHÁ CHICA », LAICAE, VIRGINI,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se » (Iac 2, 5).

Venerabilis Serva Dei Francisca de Paula de Jesus, vulgo dicta « Nhá Chica », nata est anno MDCCCVIII in urbe Sancti Ioannis a Rege, in Brasiliensi statu Minas Gerais. Filia servae, baptizata est die XXVI mensis Aprilis anno MDCCCX et nomen recepit a S. Francisco de Paula. Puellula a matre Elisabeth orationes didicit devotionesque, at cum mulier et serva esset, nulla potuit suscipere litterarum rudimenta. Tempore adolescentiae, a servitute liberata, una cum matre et fratre Theotonio se transtulit in Baependi, urbem longe lateque crescentem, ubi paucos post menses matre est orbata. Multi uxorem eam ducere cupiebant, sed Francisca de Paula omnes recusavit, arbitrans quandam missionem sibi explendam. Idcirco sola vixit, ut sese orationi et pauperum ministerio dedicaret; neque simul cum fratre vivere voluit, qui interea in provincia politicae et oeconomiae progrediebatur. Adhuc iuvenis, iam sollicita fuit de pauperibus atque clara prudentiaque consilia offerebat eam quaerentibus. A fratre, qui anno MDCCCLXII obiit, uti universalis heres est designata, quod sivit ei caritativas socialesve extendere facultates. Itaque mox facta est humilis « Mater pauperum », ut appellabatur, accipere parata eos qui ad eam veniebant postulantes preces, consilia, consolationem et solamen. Tantum fidei gratia pro fratrum bono vitae prosperae ac sine dificultatibus renuntiavit. Etiamsi olim serva fuit servorumque proles, attraxit ad se cuiusque socialis coetus et politicae factionis personas, quae in ipsa Dei mulierem agnoscebant fide et caritate plenam. Domus eius multa per decennia invisebatur a hominibus simplicibus et consiliariis imperialibus, iuvenibus directionem quaerentibus atque peritis, pauperibus et divitibus, qui non solum de statu Minas Gerais veniebant, sed etiam ex proximo statu Sancti Pauli ac potissimum ex urbe tunc capite Rivi Ianuarii. Eius spiritualitas signa habet evangelica, quoniam ponitur tantum super Dei et proximi amorem, modo simpliciore et naturali manifestatum.

Venerabilis Serva Dei die XIV mensis Iunii anno MDCCCXCV obiit. Corpus eius expositum est in ecclesia in urbe Baependi quattuor per dies, nullis datis signis decompositionis: itaque permissum est plurimis fidelibus undique concurrentibus ipsi postremam exhibere salutationem. Deinde in Immaculatae Conceptionis sacello sepulta est, quod ipsa exstruxit.

Ob continuatam et crescentem famam sanctitatis beatificationis Causa incohata est apud episcopalem Curiam Campaniensem in Brasilia per Inquisitionem dioecesanam. Cum de causa antiqua ageretur, etiam sessio Consultorum Historicorum Congregationis facta est. Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria coadunati iudicarunt Venerabilem Servam Dei virtutes heroum in modum exercuisse. Summus Pontifex Benedictus XVI facultatem tribuit Congregationi de Causis Sanctorum ut Decretum super virtutibus promulgaret die XIV mensis Ianuarii anno MMXI atque mirum confirmavit intercessioni eius adscriptum. Deinde statuit ut beatificationis ritus in urbe Baependi in Brasilia die IV mensis Maii anno MMXIII ageretur.

Hodie igitur in urbe Baependi de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Franciscam de Paula de Jesus in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Adamantini Prata de Carvalho, O.F.M., Episcopi Campaniensis in Brasilia, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Francisca de Paula de Jesus, vulgo dicta « Nhá Chica », laica, virgo, mulier assiduae orationis, perspicax testis misericordiae Christi erga indigentes corpore et spiritu, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die quarta decima Iunii, qua in caelum est nata, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Maii, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status

PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis