Normae Servandae (Latina)

NORMAE SERVANDAE IN INQUISITIONIBUS AB EPISCOPIS FACIENDIS IN CAUSIS SANCTORUM (1983)

 

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum
Normae Servandae in Inquisitionibus ab Episcopis Faciendis in Causis Sanctorum

Cum in Constitutione Apostolica Divinus Perfectionis Magister diei 25 ianuarii anni 1983 statutus sit ordo procedendi in inquisitionibus quae in posterum ab Episcopis faciendae sunt in causis sanctorum, itemque Sacrae huic Congregationi munus concreditum sit peculiares ad hoc Normas edendi, eadem Sacra Congregatio se quentes confecit normas, quas Summus Pontifex a Plenario Coetu Patrum praefatae Congregationi praepositorum, diebus 22 et 23 mensis iunii anno 1981 habito, examinari voluit et, auditis quoque omnibus Patribus Dicasteriis Romanae Curiae praepositis, ratas habuit et promulgari iussit.

1. a) Causam canonizationis actor promovet; quo munere quilibet e populo Dei aut christifidelium coetus ab ecclesiastica auctoritate admissus, fungi potest.

     b) Actor causam agit per postulatorem legitime constitutum.

2. a) Postulator constituitur ab actore per procurationis mandatum ad normam iuris redactum, probante Episcopo.

     b) Dum causa apud Sacram Congregationem tractatur, postulator, dummodo ab ipsa Congregatione sit approbatus, in Urbe fixam sedem habere debet.

3. a) Munere postulatoris fungi possunt sacerdotes, membra Institutorum vitae consecratae et laici, qui omnes oportet sint periti in re theologica, canonica et historica, necnon in praxi Sacrae Congregationis versati.

     b) Postulatoris imprimis est peragere investigationes circa vitam Servi Dei de quo agitur, ad eius famam sanctitatis et causae momentum ecclesiale dignoscenda, de eisque Episcopo referre.

     c) Postulatori committitur etiam munus bona pro causa oblata administrandi iuxta normas a Sacra Congregatione traditas.

4. Postulatori ius competit substituendi sibi, per legitimum mandatum ac de consensu actorum, alios qui vice-postulatores dicuntur.

5. a) In causis canonizationis instruendis Episcopus competens ille est in cuius territorio Servus Dei supremum diem obiit, nisi peculiaria adiuncta, a Sacra Congregatione probata, aliud suadeant.

     b) Si de asserto miraculo agitur, competens est Episcopus in cuius territorio factum evenit.

6. a) Episcopus causam instruere valet sive per se sive per suum delegatum, qui sit sacerdos in re theologica, canonica et historica quoque, si de causis antiquis agatur, vere peritus.

     b) Iisdem qualitatibus pollere debet sacerdos qui in promotorem iustitiae eligitur.

     c) Omnes officiales partem in causa habentes debent iuramentum de munere fideliter adimplendo praestare, et secreto tenentur.

7. Causa potest esse recentior aut antiqua; recentior dicitur, si martyrium vel virtutes Servi Dei per orales depositiones testium de visu probari possunt; antiqua vero, cum probationes de martyrio vel virtutibus dumtaxat ex fontibus scriptis erui possunt.

8. Quicumque causam canonizationis inchoare intendit, per postulatorem Episcopo competenti supplicem libellum exhibeat, quo causae instructio petatur.

9. a) In causis recentioribus, libellus exhiberi debet non ante quintum annum a morte Servi Dei.

     b) Si vero exhibetur post annum tricesimum, Episcopus ad ulteriora procedere nequit nisi, inquisitione peracta, sibi persuasum habuerit nullam in casu adfuisse fraudem vel dolum ex parte actorum in protracta inchoatione causae.

10. Postulator una cum supplici libello exhibere debet:

     1° in causis tam recentioribus quam antiquis, biographiam alicuius historici momenti de Servo Dei, si extat, vel, ea deficiente, accuratam relationem chronologice digestam de vita et gestis ipsius Servi Dei, de eius virtutibus vel martyrio, de sanctitatis et signorum fama, non omissis iis quae ipsi causae contraria vel minus favorabilia videntur(1);

     2° omnia scripta edita Servi Dei in authentico exemplari;

     3° in causis recentioribus tantum, elenchum personarum quae ad eruendam veritatem circa virtutes vel martyrium Servi Dei, necnon circa sanctitatis vel signorum famam conferre possunt vel adversari.

11. a) Accepto libello, Episcopus coetum Episcoporum saltem regionis de opportunitate causae inchoandae consulat.

     b) Insuper in sua et, si id opportunum duxerit, in aliis dioecesibus, de consensu eorumdem Episcoporum, petitionem postulatoris publici iuris faciat, omnes christifideles invitando ut utiles notitias causam respicientes, si quas suppeditandas habeant, sibi deferant.

12. a) Si ex informationibus receptis obstaculum alicuius momenti contra causam emerserit, de eo Episcopus postulatorem certiorem faciat, ut illud removere possit.

     b) Si obstaculum remotum non fuerit et Episcopus ideo iudicaverit causam non esse admittendam, postulatorem moneat, allatis de decisione rationibus.

13. Si Episcopus causam inchoare intendit, votum super scriptis editis Servi Dei a duobus censoribus theologis exquirat, qui referant num in iisdem scriptis aliquid habeatur, quod fidei ac bonis moribus adversetur(2).

14. a) Si vota censorum theologorum favorabilia sunt, Episcopus mandat ut universa scripta Servi Dei nondum edita necnon omnia et singula historica documenta sive manuscripta sive typis edita, quoquo modo causam respicientia, colligantur(3).

     b) In huiusmodi requisitione facienda, praesertim cum de causis antiquis agatur, periti in re historica et archivistica adhibeantur.

     c) Munere expleto, periti una cum scriptis collectis diligentem et distinctam relationem Episcopo tradant, in qua referant et fidem faciant de officio bene adimpleto, elenchum scriptorum et documentorum includant, indicium de eorum authenticitate et valore promant necnon de personalitate Servi Dei, uti ex ipsis scriptis et documentis eruitur.

15. a) Relatione accepta, Episcopus omnia usque ad illud tempus acquisita promotori iustitiae vel alii viro perito tradat, ut interrogatoria conficiat quae apta sint ad verum indagandum et inveniendum de Servi Dei vita, virtutibus vel martyrio, fama sanctitatis vel martyrii.

     b) In causis antiquis vero interrogatoria dumtaxat famam sanctitatis vel martyrii adhuc vigentem necnon, si casus ferat, cultum recentioribus temporibus Servo Dei praestitum respiciant.

     c) Interim Episcopus brevem de Servi Dei vita ac de causae pondere notitiam ad Sacram Congregationem pro Causis Sanctorum transmittat, ad videndum utrum ex parte Sanctae Sedis aliquid causae obsit.

16. a) Deinde Episcopus vel delegatus testes a postulatore inductos et alios ex officio interrogandos examinet, adhibito notario qui verba deponentis transcribat, in fine ab eodem confirmanda.

     Si vero urgeat examen testium ne pereant probationes, ipsi interrogandi sunt etiam nondum completa perquisitione documentorum(4).

     b) Examini testium adsit promotor iustitiae: quodsi idem non interfuerit, acta postea eius examini subiciantur, ut ipsemet animadvertere ac proponere possit quae necessaria et opportuna iudicaverit.

     c) Testes imprimis iuxta interrogatoria examinentur; Episcopus autem vel delegatus ne omittat alias necessarias vel utiles interrogationes testibus proponere, ut quae ab ipsis dicta sint in clariore luce ponantur vel difficultates, quae emerserint, plane solvantur et explanentur.

17. Testes debent esse de visu, quibus addi possunt, si casus ferat, nonnulli testes de auditu a videntibus; omnes autem sint fide digni.

18. Tamquam testes imprimis inducantur consanguinei et affines Servi Dei aliique, qui cum eodem familiaritatem aut consuetudinem habuerint.

19. Ad probandum martyrium aut virtutum exercitium et signorum famam Servi Dei qui pertinuerit ad aliquod Institutum vitae consecratae, notabilis pars testium inductorum debent esse extranei, nisi, ob peculiarem Servi Dei vitam, id impossibile evadat.

20. Ne admittantur ad testificandum:

     1° sacerdos, quod attinent ad ea omnia quae ei ex confessione sacramentali innotuerunt;

     2° habituales Servi Dei confessarii vel spiritus directores, quod attinet etiam ad ea omnia quae a Servo Dei in foro conscientiae extrasacramentali acceperint;

     3° postulator in causa, durante munere.

21. a) Episcopus vel delegatus aliquos testes ex officio vocet, qui ad inquisitionem perficiendam, si casus ferat, contribuere valeant, praesertim si ipsi causae contrarii sunt.

     b) Vocandi sunt tamquam testes ex officio viri periti qui pervestigationes documentorum fecerunt et relationem de ipsis exararunt, iidem que sub iuramento declarare debent:

     1° se omnes investigationes peregisse ac omnia collegisse quae causam respiciant;

     2° nullum documentum aut textum se adulterasse vel mutilasse.

22. a) Medici a curatione, cum de miris sanationibus agitur, tamquam testes sunt inducendi.

     b) Quod si renuerint se Episcopo vel delegato sistere, is curet ut scriptam sub iuramento, si fieri potest, relationem de morbo eiusque progressione conficiant actis inserendam, vel saltem eorum sententia per interpositam personam excipiatur, deinde examini subiciendam.

23. Testes in sua testificatione, iuramento firmanda, propriae scientiae fontem indicare debent circa ea quae asserunt; secus eorum testimonium nihil faciendum est.

24. Si quis testis maluerit scriptum aliquod a seipso antea exaratum Episcopo vel delegato tradere sive una cum depositione sive praeter eam, huiusmodi scriptum recipiatur, dummodo ipse testis iuramento probaverit se illud scripsisse et vera in eo esse contenta, idemque ad acta causae ac censeatur.

25. a) Quocumque modo testes suas notitias tradiderint, curet diligenter Episcopus vel delegatus ut illas authenticas reddat semper sua subsignatione et proprio sigillo.

     b) Documenta e testimonia scripta, sive a peritis collecta sive ab aliis tradita, authentica declarentur per appositionem nominis et sigilli alicuius notarii vel publici officialis fidem facientis.

26. a) Si inquisitiones circa documenta vel testes in alia dioecesi fieri debent, Episcopus vel delegatus litteras ad Episcopum competentem mittat, qui ad normam horum statutorum agat.

     b) Acta huiusmodi inquisitionis in archivo Curiae serventur, sed exemplar ad normam nn. 29-30 confectum ad Episcopum rogantem mittatur.

27. a) Episcopus vel delegatus summa diligentia et industria curet ut in probationibus colligendis nihil omittatur, quod quoquo modo ad causam pertineat, pro certo habens felicem exitum causae ex bona eius instructione magna ex parte dependere.

     b) Collectis igitur omnibus probationibus, promotor iustitiae omnia acta et documenta inspiciat ut, si ipsi necessarium videatur, ulteriores inquisitiones petere possit.

     c) Postulatori quoque facultas danda est acta inspiciendi ut, si casus ferat, per novos testes aut documenta probationes compleri possint.

28. a) Antequam absolvatur inquisitio, Episcopus vel delegatus diligenter inspiciat sepulcrum Servi Dei, cubiculum in quo habitavit vel obiit et, si quae sint, alia loca ubi cultus signa in eius honorem quis exhibere possit, et declarationem faciat de observantia decretorum Urbani VIII super non cultu(5).

     b) De omnibus peractis relatio conficiatur actis inserenda.

29. a) Instructoriis actis absolutis, Episcopus vel delegatus statuat ut transumptum conficiatur, nisi, attentis probatis circumstantiis, durante ipsa instructione iam fieri permiserit.

     b) Transumptum ex actis originalibus transcribatur atque duplici exemplari fiat.

30. a) Absoluta transumpti confectione, collatio cum archetypo fiat, et notarius singulas paginas siglis saltem subscribat et suo sigillo muniat.

     b) Archetypum clausum sigillisque munitum in archivo Curiae asservetur.

31. a) Transumptum inquisitionis et adnexa documenta in duplici exemplari ad Sacram Congregationem rite clausa et sigillis munita tute mittantur, una cum exemplari librorum Servi Dei a censoribus theologis examinatorum eorumque iudicio(6).

     b) Si versio actorum atque documentorum in linguam apud Sacram Congregationem admissam necessaria sit, duo exemplaria versionis exarentur et authentica declarentur, Romam una cum transumpto mittenda.

     c) Episcopus vel delegatus insuper litteras de fide testibus adhibenda et de legitimitate actorum ad Cardinalem Praefectum mittat.

32. Inquisitio super miraculis separatim instruenda est ab inquisitione super virtutibus vel martyrio et fiat iuxta normas quae sequuntur(7).

33. a) Episcopus competens ad normam n.5b, accepto postulatoris libello una cum brevi sed accurata relatione de asserto miraculo necnon documentis illud respicientibus, iudicium exquirat ab uno vel duobus peritis.

     b) Deinde si inquisitionem iuridicam instruere statuerit, per se vel per suum delegatum omnes testes examinet, iuxta normas supra nn. 15a, 16-18 et 21-24 statutas.

34. a) Si de sanatione alicuius morbi agatur, Episcopus vel delegatus auxilium quaerat a medico, qui interrogationes testibus proponat ad res clarius illustrandas iuxta necessitatem et circumstantias.

     b) Si sanatus adhuc vivat, eius inspectio a peritis fiat, ut constare possit de duratione sanationis.

35. Inquisitionis transumptum una cum adnexis documentis ad Sacram Congregationem mittatur, iuxta statuta in nn. 29-31.

36. De Servis Dei, quorum sanctitas vitae adhuc legitimo examini subiecta est, quaelibet sollemnia vel panegyricae orationes in ecclesiis prohibentur.

     Sed etiam extra ecclesiam abstinendum est ab iis actis quibus fideles induci possint ad falso putandum inquisitionem ab Episcopo factam de Servi Dei vita et virtutibus vel martyrio certitudinem secum ferre futurae eiusdem Servi Dei canonizationis.

Quas normas SS.mus D.N. Ioannes Paulus divina Providentia Papa II, in Audientia die 7 februarii a. 1983 infrascripto Congregationis Cardinali Praefecto concessa, approbare et ratas habere dignatus est, mandans ut eae publici iuris fiant et ab hoc ipso die vigere incipiant, ab omnibus Episcopis qui causas canonizationis instruunt, et a ceteris ad quos spectat, rite et religiose servandae, contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignis, minime obstantibus.

Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, die 7 mensis februarii a.1983.

Pietro Card. Palazzini 
Prefetto

Traian Crisan 
Arciv. tit. di Drivasto
Segretario

AAS 75(1983), pp. 396-403.

 

(1) Cfr. Const. Apost. Divinus perfectionis Magister, n. 2.1.
(2) Cfr. ibid., 2.2.
(3) Cfr. ibid., n. 2.3.
(4) Cfr. ibid., n. 2.4.
(5) Cfr. ibid., n. 2.6.
(6) Ibid.
(7) Ibid., n. 2,5°.